- LEUCIPPUS
- LEUCIPPUSEleates quibusd. Philosophus, qui omnia pleno et inani constare dixit. Cit. Tusc. Qu. l. 4. Dogma hoc plenius explicat Diog. Laert. l. 9. et qui eum exscripsit Hesych. Illustris. Praeterea res infinitas esse docuit, atque in se invicem permutari; Mundos tum fieri, cum corpora inane subeuntia alia aliis miscentur: Naturas Astrorum motu formari, Solem circa Lunam, Terram in centro circumgyrari, tympani figurâ. Atomos primus statuit omnium rerum principia, etc. De eo sic Galen. sive Aetius, Περὶ φιλοσόφου ἱςτορίας. Τούτου δὲ Λεύκιππος Α᾿βδηρίτης ἀκουςτὴς, την` τῶ ἀτόμων εὕρεσιν ἐπινενόηκε πρῶτος. Clem. Alexandrino in Propemptico, dicitur Milesius, ac posuisse ἀρχὰς, το πλῆρες, καὶ τὸ κενόν. Dem eodem ita Epiphan. Λεύκιππος ὁ Μιλήσιος, κατα δέ τινας Ε᾿λεάτης καὶ οὗτος ἱςτορικὸς εν ἀπείρῳ. Lactant. l. 3. Instit. Ubi sunt, aut unde ista corpuscula? cur illa nemo, praeter unum Leucippum, somniavit? a quo Democritus eruditus hereditatem stultitae reliquit Epicuro. Epiphan. Strabo l. 6. p. 265. Vide Voss. de Phil. s. c. 7. §. 6. Nic. Lloyd. Item octavus Sicyoniorum Rex, regn. An. 53. Ovid. Met. l. 8. v. 305.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.